monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 8
Antequam dictandi finem faciam (iam enim intelligo mensuram me excedere Epistulae), volo superiora capitula, in quibus futuri Episcopi vita describitur, cursim exponere; ut Apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus quae praecipit, Doctorum Gentium suscipiamus. Simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis Sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Ut enim oratores, et philosophi describentes qualem velint esse perfectum oratorem, et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione Episcopi, et in eorum expositione quae scripta sunt, quasi speculum Sacerdotii proponitur. Iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut vel dolere ad deformitatem, vel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat . Opus, non dignitatem; laborem, non delicias, OPUS, PER quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse . Idipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine . Omnes virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit? Si enim omne peccatum, etiam in otioso verbo reprehensione dignum est: quis est ille qui absque peccato, id est, sine reprehensione, versetur in hoc mundo? Sed futurus Pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cuius comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt Rhetores oratorem, qui sit vir bonus, dicendi peritus. Ante vita, sic lingua irrephensibilis quaeritur, ut merito suspiciatur. PERDIT ENIM auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur. Unius uxoris virum; de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris vir, etiam ante baptisimum quaeritur; caetera quoque quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit universa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, sive vigilantem, νηφάλιος quippe utrumque significat. Prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem . Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere: ne in crapula et ebrietate aggraventur corda eorum; et ut sensus officium exhibens, Deo vigeat semper, et tenuis sit. Quod autem infert prudentem, excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. NISI ENIM cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum quoque, ἐπίτασις est prioris verbi, id est, irreprehensibilis. Qui vitia non habet, irreprehensibilis appellatur: qui virtutibus pollet, ornatus est. Possumus et aliud intelligere ex hoc verbo, iuxta illud Tullii: Caput est artis, decere quod facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus praebeant: et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant: cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a Sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta sunt Legis, et ad Titum plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non percussorem . Virtutibus vitia opposuit.